De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  2. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  3. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  4. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  5. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  6. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  7. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  8. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  9. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  10. non alia longe ratione atque arida ligna
  11. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  12. iamne vides igitur magni primordia rerum
  13. referre in quali sint ordine quaeque locata
  14. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  15. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  16. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  17. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  18. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  19. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  20. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  21. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  22. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  23. sed magni referre ea primum quantula constent,
  24. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  25. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  26. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  27. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  28. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  29. antiquis ex ordinibus permota nova re
  30. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  31. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  32. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  33. * * *
  34. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  35. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  36. mollia mortali consistere corpore creta.
  37. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  38. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  39. aut similis totis animalibus esse putari.
  40. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  41. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  42. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  43. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  44. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  45. vitali ut possint consentire undique sensu.
  46. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  47. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  48. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  49. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  50. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  51. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  52. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  53. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  54. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  55. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  56. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  57. quatinus in pullos animalis vertier ova
  58. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  59. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  60. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  61. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  62. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  63. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  64. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  65. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  66. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  67. Principio nequeunt ullius corporis esse
  68. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  69. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  70. aere fluminibus terris terraque creatis,
  71. nec congressa modo vitalis convenientes
  72. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  73. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  74. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  75. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  76. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  77. dissoluuntur enim positurae principiorum
  78. et penitus motus vitales inpediuntur,
  79. donec materies omnis concussa per artus
  80. vitalis animae nodos a corpore solvit
  81. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  82. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  83. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?