De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  2. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  3. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  4. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  5. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  6. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  7. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  8. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  9. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  10. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  11. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  12. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  13. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  14. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  15. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  16. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  17. scire licet nullo primordia posse dolore
  18. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  19. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  20. corporibus, quorum motus novitate laborent
  21. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  22. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  23. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  24. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  25. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  26. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  27. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  28. multaque de rerum mixtura dicere callent
  29. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  30. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  31. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  32. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  33. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  34. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  35. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  36. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  37. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  38. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  39. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  40. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  41. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  42. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  43. umoris guttas mater cum terra recepit,
  44. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  45. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  46. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  47. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  48. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  49. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  50. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  51. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  52. nec sic interemit mors res ut materiai
  53. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  54. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  55. res ut convertant formas mutentque colores
  56. et capiant sensus et puncto tempore reddant;