De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut noscas referre earum primordia rerum
  2. cum quibus et quali positura contineantur
  3. et quos inter se dent motus accipiantque,
  4. neve putes aeterna penes residere potesse
  5. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  6. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  7. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  8. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  9. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  10. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  11. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  12. consimilis; verum positura discrepitant res.
  13. sic ipsis in rebus item iam materiai
  14. intervalla vias conexus pondera plagas
  15. concursus motus ordo positura figurae
  16. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  17. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  18. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  19. accedere et nova se species ostendere rerum.
  20. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  21. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  22. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  23. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  24. principio caeli clarum purumque colorem
  25. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  26. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  27. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  28. ex improviso si sint obiecta repente,
  29. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  30. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  31. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  32. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  33. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  34. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  35. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  36. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  37. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  38. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  39. infinita foris haec extra moenia mundi,
  40. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  41. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  42. Principio nobis in cunctas undique partis
  43. et latere ex utroque supra supterque per omne
  44. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  45. vociferatur, et elucet natura profundi.
  46. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  47. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  48. seminaque innumero numero summaque profunda
  49. multimodis volitent aeterno percita motu,
  50. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  51. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  52. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  53. sponte sua forte offensando semina rerum
  54. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  55. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  56. magnarum rerum fierent exordia semper,