De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  2. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  3. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  4. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  5. antiquis ex ordinibus permota nova re
  6. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  7. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  8. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  9. * * *
  10. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  11. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  12. mollia mortali consistere corpore creta.
  13. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  14. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  15. aut similis totis animalibus esse putari.
  16. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  17. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  18. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  19. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  20. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  21. vitali ut possint consentire undique sensu.
  22. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  23. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  24. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  25. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  26. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  27. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  28. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  29. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  30. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  31. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  32. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  33. quatinus in pullos animalis vertier ova
  34. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  35. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  36. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  37. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  38. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  39. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  40. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  41. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  42. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  43. Principio nequeunt ullius corporis esse
  44. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  45. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  46. aere fluminibus terris terraque creatis,
  47. nec congressa modo vitalis convenientes
  48. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  49. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  50. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  51. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  52. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  53. dissoluuntur enim positurae principiorum
  54. et penitus motus vitales inpediuntur,
  55. donec materies omnis concussa per artus
  56. vitalis animae nodos a corpore solvit