De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. donec materies omnis concussa per artus
  2. vitalis animae nodos a corpore solvit
  3. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  4. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  5. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  6. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  7. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  8. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  9. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  10. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  11. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  12. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  13. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  14. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  15. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  16. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  17. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  18. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  19. scire licet nullo primordia posse dolore
  20. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  21. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  22. corporibus, quorum motus novitate laborent
  23. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  24. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  25. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  26. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  27. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  28. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  29. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  30. multaque de rerum mixtura dicere callent
  31. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  32. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  33. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  34. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  35. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  36. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  37. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  38. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  39. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  40. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  41. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  42. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  43. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  44. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  45. umoris guttas mater cum terra recepit,
  46. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  47. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  48. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  49. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  50. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  51. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  52. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  53. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  54. nec sic interemit mors res ut materiai
  55. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  56. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  57. res ut convertant formas mutentque colores
  58. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  59. ut noscas referre earum primordia rerum
  60. cum quibus et quali positura contineantur
  61. et quos inter se dent motus accipiantque,
  62. neve putes aeterna penes residere potesse
  63. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  64. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  65. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  66. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  67. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  68. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  69. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  70. consimilis; verum positura discrepitant res.
  71. sic ipsis in rebus item iam materiai
  72. intervalla vias conexus pondera plagas
  73. concursus motus ordo positura figurae
  74. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  75. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  76. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  77. accedere et nova se species ostendere rerum.
  78. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  79. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  80. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  81. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  82. principio caeli clarum purumque colorem
  83. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  84. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  85. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  86. ex improviso si sint obiecta repente,
  87. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  88. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  89. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  90. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  91. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  92. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  93. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  94. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  95. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  96. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  97. infinita foris haec extra moenia mundi,
  98. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  99. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  100. Principio nobis in cunctas undique partis
  101. et latere ex utroque supra supterque per omne
  102. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  103. vociferatur, et elucet natura profundi.
  104. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  105. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  106. seminaque innumero numero summaque profunda
  107. multimodis volitent aeterno percita motu,
  108. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  109. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  110. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  111. sponte sua forte offensando semina rerum
  112. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  113. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  114. magnarum rerum fierent exordia semper,
  115. terrai maris et caeli generisque animantum.
  116. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  117. esse alios alibi congressus materiai,
  118. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  119. Praeterea cum materies est multa parata,
  120. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  121. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  122. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  123. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  124. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  125. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  126. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  127. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  128. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  129. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  130. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  131. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  132. sint genere. in primis animalibus indice mente
  133. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  134. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  135. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  136. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  137. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  138. non esse unica, sed numero magis innumerali;