De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando quidem vitae depactus terminus alte
  2. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  3. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  4. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  5. libera continuo, dominis privata superbis,
  6. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  7. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  8. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  9. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  10. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  11. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  12. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  13. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  14. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  15. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  16. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  17. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  18. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  19. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  20. primigenum maris et terrae solisque coortum
  21. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  22. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  23. unde mare et terrae possent augescere et unde
  24. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  25. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  26. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  27. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  28. umor ad umorem, terreno corpore terra
  29. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  30. donique ad extremum crescendi perfica finem
  31. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  32. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  33. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  34. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  35. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  36. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  37. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  38. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  39. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  40. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  41. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  42. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  43. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  44. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  45. inde minutatim vires et robur adultum
  46. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  47. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  48. et quo latior est, in cunctas undique partis
  49. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  50. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  51. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  52. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  53. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  54. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  55. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  56. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  57. corpora conficere et plagis infesta domare.
  58. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  59. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  60. omnia debet enim cibus integrare novando
  61. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  62. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  63. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  64. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  65. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  66. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  67. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  68. aurea de caelo demisit funis in arva
  69. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  70. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  71. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  72. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  73. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  74. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  75. conterimusque boves et viris agricolarum,
  76. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  77. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  78. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  79. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  80. et cum tempora temporibus praesentia confert
  81. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  82. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  83. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  84. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  85. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  86. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  87. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  88. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,