De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  2. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  3. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  4. Principio nequeunt ullius corporis esse
  5. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  6. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  7. aere fluminibus terris terraque creatis,
  8. nec congressa modo vitalis convenientes
  9. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  10. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  11. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  12. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  13. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  14. dissoluuntur enim positurae principiorum
  15. et penitus motus vitales inpediuntur,
  16. donec materies omnis concussa per artus
  17. vitalis animae nodos a corpore solvit
  18. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  19. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  20. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  21. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  22. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  23. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  24. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  25. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  26. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  27. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  28. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  29. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  30. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  31. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  32. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  33. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  34. scire licet nullo primordia posse dolore
  35. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  36. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  37. corporibus, quorum motus novitate laborent
  38. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  39. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  40. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  41. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  42. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  43. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  44. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  45. multaque de rerum mixtura dicere callent
  46. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  47. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  48. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  49. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  50. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  51. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  52. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  53. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  54. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  55. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  56. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  57. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  58. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  59. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  60. umoris guttas mater cum terra recepit,
  61. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  62. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  63. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  64. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  65. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  66. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  67. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  68. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  69. nec sic interemit mors res ut materiai
  70. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  71. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  72. res ut convertant formas mutentque colores
  73. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  74. ut noscas referre earum primordia rerum
  75. cum quibus et quali positura contineantur
  76. et quos inter se dent motus accipiantque,
  77. neve putes aeterna penes residere potesse
  78. corpora prima quod in summis fluitare videmus