De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec simili ratione saporem denique quemquam
  2. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  3. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  4. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  5. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  6. inmortalia si volumus subiungere rebus
  7. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  8. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  9. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  10. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  11. principiis constare. neque id manufesta refutant
  12. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  13. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  14. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  15. quippe videre licet vivos existere vermes
  16. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  17. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  18. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  19. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  20. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  21. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  22. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  23. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  24. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  25. non alia longe ratione atque arida ligna
  26. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  27. iamne vides igitur magni primordia rerum
  28. referre in quali sint ordine quaeque locata
  29. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  30. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  31. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  32. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  33. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  34. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  35. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  36. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  37. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  38. sed magni referre ea primum quantula constent,
  39. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  40. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  41. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  42. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  43. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  44. antiquis ex ordinibus permota nova re
  45. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  46. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  47. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  48. * * *
  49. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  50. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  51. mollia mortali consistere corpore creta.
  52. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  53. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  54. aut similis totis animalibus esse putari.
  55. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  56. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  57. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  58. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  59. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  60. vitali ut possint consentire undique sensu.
  61. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  62. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  63. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  64. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  65. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  66. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  67. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  68. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  69. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  70. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  71. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  72. quatinus in pullos animalis vertier ova
  73. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  74. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  75. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  76. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  77. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  78. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,