De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  2. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  3. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  4. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  5. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  6. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  7. consimilis; verum positura discrepitant res.
  8. sic ipsis in rebus item iam materiai
  9. intervalla vias conexus pondera plagas
  10. concursus motus ordo positura figurae
  11. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  12. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  13. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  14. accedere et nova se species ostendere rerum.
  15. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  16. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  17. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  18. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  19. principio caeli clarum purumque colorem
  20. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  21. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  22. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  23. ex improviso si sint obiecta repente,
  24. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  25. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  26. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  27. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  28. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  29. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  30. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  31. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  32. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  33. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  34. infinita foris haec extra moenia mundi,
  35. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  36. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  37. Principio nobis in cunctas undique partis
  38. et latere ex utroque supra supterque per omne
  39. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  40. vociferatur, et elucet natura profundi.
  41. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  42. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  43. seminaque innumero numero summaque profunda
  44. multimodis volitent aeterno percita motu,
  45. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  46. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  47. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  48. sponte sua forte offensando semina rerum
  49. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  50. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  51. magnarum rerum fierent exordia semper,
  52. terrai maris et caeli generisque animantum.
  53. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  54. esse alios alibi congressus materiai,
  55. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  56. Praeterea cum materies est multa parata,
  57. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  58. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  59. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  60. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  61. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  62. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  63. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  64. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  65. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  66. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  67. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  68. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  69. sint genere. in primis animalibus indice mente
  70. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  71. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  72. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  73. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  74. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  75. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  76. quando quidem vitae depactus terminus alte
  77. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  78. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.