De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmensumque patere in cunctas undique partis
  2. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  3. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  4. reddita corporibus primis per inane profundum,
  5. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  6. partim intervallis magnis confulta resultant,
  7. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  8. et quae cumque magis condenso conciliatu
  9. exiguis intervallis convecta resultant,
  10. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  11. haec validas saxi radices et fera ferri
  12. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  13. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  14. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  15. in magnis intervallis; haec aera rarum
  16. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  17. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  18. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  19. consociare etiam motus potuere recepta.
  20. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  21. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  22. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  23. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  24. multa minuta modis multis per inane videbis
  25. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  26. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  27. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  28. conciliis et discidiis exercita crebris;
  29. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  30. quale sit in magno iactari semper inani.
  31. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  32. exemplare dare et vestigia notitiai.
  33. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  34. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  35. quod tales turbae motus quoque materiai
  36. significant clandestinos caecosque subesse.