De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  2. commutare viam retroque repulsa reverti
  3. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  4. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  5. prima moventur enim per se primordia rerum,
  6. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  7. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  8. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  9. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  10. sic a principiis ascendit motus et exit
  11. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  12. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  13. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  14. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  15. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  16. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  17. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  18. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  19. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  20. convestire sua perfundens omnia luce,
  21. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  22. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  23. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  24. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  25. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  26. sed complexa meant inter se conque globata;
  27. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  28. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  29. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  30. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  31. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  32. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  33. debent ni mirum praecellere mobilitate
  34. et multo citius ferri quam lumina solis
  35. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  36. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.