De Rerum Natura
Lucretius
-
- sic itidem quae sentimus sentire necessest.
- quod si forte suum dimittunt corpore sensum
- atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
- detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
- quatinus in pullos animalis vertier ova
- cernimus alituum vermisque effervere terra,
- intempestivos quam putor cepit ob imbris,
- scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
- Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
- posse ex non sensu sensus mutabilitate,
- aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
- huic satis illud erit planum facere atque probare,
- non fieri partum nisi concilio ante coacto,
- nec quicquam commutari sine conciliatu.
- Principio nequeunt ullius corporis esse
- sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
- ni mirum quia materies disiecta tenetur
- aere fluminibus terris terraque creatis,