De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec congressa modo vitalis convenientes
  2. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  3. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  4. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  5. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  6. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  7. dissoluuntur enim positurae principiorum
  8. et penitus motus vitales inpediuntur,
  9. donec materies omnis concussa per artus
  10. vitalis animae nodos a corpore solvit
  11. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  12. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  13. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  14. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  15. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  16. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  17. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  18. et quasi iam leti dominantem in corpore motum