De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  2. mollia mortali consistere corpore creta.
  3. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  4. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  5. aut similis totis animalibus esse putari.
  6. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  7. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  8. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  9. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  10. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  11. vitali ut possint consentire undique sensu.
  12. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  13. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  14. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  15. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  16. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  17. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  18. inter sese ullam rem gignere conveniundo.