De Rerum Natura
Lucretius
-
- quod tamen ut possint, at coetu concilioque
- nil facient praeter volgum turbamque animantum,
- scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
- inter sese ullam rem gignere conveniundo.
- sic itidem quae sentimus sentire necessest.
- quod si forte suum dimittunt corpore sensum
- atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
- detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
- quatinus in pullos animalis vertier ova
- cernimus alituum vermisque effervere terra,
- intempestivos quam putor cepit ob imbris,
- scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
- Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
- posse ex non sensu sensus mutabilitate,
- aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
- huic satis illud erit planum facere atque probare,
- non fieri partum nisi concilio ante coacto,
- nec quicquam commutari sine conciliatu.
- Principio nequeunt ullius corporis esse
- sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
- ni mirum quia materies disiecta tenetur
- aere fluminibus terris terraque creatis,
- nec congressa modo vitalis convenientes
- contulit inter se motus, quibus omnituentes
- accensi sensus animantem quamque tuentur.
- Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
- quam patitur natura, repente adfligit et omnis
- corporis atque animi pergit confundere sensus.
- dissoluuntur enim positurae principiorum
- et penitus motus vitales inpediuntur,
- donec materies omnis concussa per artus
- vitalis animae nodos a corpore solvit
- dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
- nam quid praeterea facere ictum posse reamur
- oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
- fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
- reliqui motus vitalis vincere saepe,
- vincere et ingentis plagae sedare tumultus
- inque suos quicquid rursus revocare meatus
- et quasi iam leti dominantem in corpore motum
- discutere ac paene amissos accendere sensus;
- nam qua re potius leti iam limine ab ipso
- ad vitam possint conlecta mente reverti,
- quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
- Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
- corpora vi quadam per viscera viva per artus
- sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
- inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
- scire licet nullo primordia posse dolore
- temptari nullamque voluptatem capere ex se;
- quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
- corporibus, quorum motus novitate laborent
- aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
- haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
- Denique uti possint sentire animalia quaeque,
- principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
- quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
- scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
- et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
- multaque de rerum mixtura dicere callent
- et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
- quando quidem totis mortalibus adsimulata
- ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
- inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
- quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
- et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
- quod si delira haec furiosaque cernimus esse
- et ridere potest non ex ridentibus auctus,