De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  2. concoctosque suo contractans perdere viro,
  3. propter eandem rem debent primordia rerum
  4. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  5. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  6. nec simili ratione saporem denique quemquam
  7. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  8. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  9. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  10. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  11. inmortalia si volumus subiungere rebus
  12. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  13. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  14. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  15. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  16. principiis constare. neque id manufesta refutant
  17. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  18. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  19. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  20. quippe videre licet vivos existere vermes
  21. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  22. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  23. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  24. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  25. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  26. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  27. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  28. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  29. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  30. non alia longe ratione atque arida ligna
  31. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  32. iamne vides igitur magni primordia rerum
  33. referre in quali sint ordine quaeque locata
  34. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  35. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  36. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  37. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  38. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  39. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  40. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  41. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  42. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  43. sed magni referre ea primum quantula constent,
  44. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  45. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  46. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  47. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  48. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  49. antiquis ex ordinibus permota nova re
  50. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  51. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  52. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  53. * * *
  54. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  55. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  56. mollia mortali consistere corpore creta.
  57. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  58. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  59. aut similis totis animalibus esse putari.
  60. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  61. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  62. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  63. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  64. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  65. vitali ut possint consentire undique sensu.
  66. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  67. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  68. atque animalia sint mortalibus una eademque?