De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  2. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  3. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  4. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  5. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  6. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  7. umoris guttas mater cum terra recepit,
  8. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  9. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  10. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  11. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  12. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  13. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  14. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  15. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  16. nec sic interemit mors res ut materiai
  17. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  18. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  19. res ut convertant formas mutentque colores
  20. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  21. ut noscas referre earum primordia rerum
  22. cum quibus et quali positura contineantur
  23. et quos inter se dent motus accipiantque,
  24. neve putes aeterna penes residere potesse
  25. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  26. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  27. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  28. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  29. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  30. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  31. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  32. consimilis; verum positura discrepitant res.
  33. sic ipsis in rebus item iam materiai
  34. intervalla vias conexus pondera plagas
  35. concursus motus ordo positura figurae
  36. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  37. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  38. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  39. accedere et nova se species ostendere rerum.
  40. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  41. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  42. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  43. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  44. principio caeli clarum purumque colorem
  45. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  46. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  47. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  48. ex improviso si sint obiecta repente,
  49. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  50. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  51. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  52. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  53. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  54. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  55. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  56. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  57. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  58. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  59. infinita foris haec extra moenia mundi,
  60. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  61. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  62. Principio nobis in cunctas undique partis
  63. et latere ex utroque supra supterque per omne
  64. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  65. vociferatur, et elucet natura profundi.
  66. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  67. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  68. seminaque innumero numero summaque profunda