De Rerum Natura
Lucretius
-
- Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
- ex insensilibus tamen omnia confiteare
- principiis constare. neque id manufesta refutant
- nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
- sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
- ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
- quippe videre licet vivos existere vermes
- stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
- intempestivis ex imbribus umida tellus.
- Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
- vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
- in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
- naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
- augescunt vires et corpora pennipotentum.
- ergo omnes natura cibos in corpora viva
- vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
- non alia longe ratione atque arida ligna
- explicat in flammas et in ignis omnia versat.
- iamne vides igitur magni primordia rerum
- referre in quali sint ordine quaeque locata
- et commixta quibus dent motus accipiantque?
- Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
- quod movet et varios sensus expromere cogit,
- ex insensilibus ne credas sensile gigni?
- ni mirum lapides et ligna et terra quod una
- mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
- illud in his igitur rebus meminisse decebit,
- non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
- sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
- sed magni referre ea primum quantula constent,
- sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
- motibus ordinibus posituris denique quae sint.
- quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
- et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
- vermiculos pariunt, quia corpora materiai
- antiquis ex ordinibus permota nova re
- conciliantur ita ut debent animalia gigni.
- Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
- constituunt, porro ex aliis sentire sueti
- * * *
- mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
- visceribus nervis venis, quae cumque videmus
- mollia mortali consistere corpore creta.
- sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
- nempe tamen debent aut sensum partis habere
- aut similis totis animalibus esse putari.
- at nequeant per se partes sentire necesse est:
- namque animus sensus membrorum respuit omnis,
- nec manus a nobis potis est secreta neque ulla