De Rerum Natura
Lucretius
-
- nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
- quam quae sunt aliis rebus privata notare.
- Sed ne forte putes solo spoliata colore
- corpora prima manere, etiam secreta teporis
- sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
- et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
- nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
- sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
- et nardi florem, nectar qui naribus halat,
- cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
- quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
- naturam, nullam quae mittat naribus auram,
- quam minime ut possit mixtos in corpore odores
- concoctosque suo contractans perdere viro,
- propter eandem rem debent primordia rerum
- non adhibere suum gignundis rebus odorem
- nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
- nec simili ratione saporem denique quemquam
- nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
- cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
- molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
- omnia sint a principiis seiuncta necessest,
- inmortalia si volumus subiungere rebus
- fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
- ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
- Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
- ex insensilibus tamen omnia confiteare
- principiis constare. neque id manufesta refutant
- nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
- sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
- ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
- quippe videre licet vivos existere vermes
- stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
- intempestivis ex imbribus umida tellus.
- Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
- vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
- in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
- naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
- augescunt vires et corpora pennipotentum.
- ergo omnes natura cibos in corpora viva
- vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
- non alia longe ratione atque arida ligna
- explicat in flammas et in ignis omnia versat.
- iamne vides igitur magni primordia rerum
- referre in quali sint ordine quaeque locata
- et commixta quibus dent motus accipiantque?
- Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
- quod movet et varios sensus expromere cogit,
- ex insensilibus ne credas sensile gigni?
- ni mirum lapides et ligna et terra quod una
- mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
- illud in his igitur rebus meminisse decebit,
- non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
- sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
- sed magni referre ea primum quantula constent,
- sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,