De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  2. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  3. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  4. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  5. antiquis ex ordinibus permota nova re
  6. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  7. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  8. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  9. * * *
  10. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  11. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  12. mollia mortali consistere corpore creta.
  13. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  14. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  15. aut similis totis animalibus esse putari.
  16. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  17. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  18. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  19. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  20. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  21. vitali ut possint consentire undique sensu.
  22. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  23. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  24. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  25. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  26. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  27. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  28. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  29. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  30. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  31. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  32. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  33. quatinus in pullos animalis vertier ova
  34. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  35. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  36. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  37. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  38. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  39. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  40. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  41. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  42. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  43. Principio nequeunt ullius corporis esse
  44. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  45. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  46. aere fluminibus terris terraque creatis,
  47. nec congressa modo vitalis convenientes
  48. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  49. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  50. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  51. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  52. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  53. dissoluuntur enim positurae principiorum
  54. et penitus motus vitales inpediuntur,
  55. donec materies omnis concussa per artus
  56. vitalis animae nodos a corpore solvit
  57. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  58. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  59. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  60. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  61. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  62. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  63. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  64. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  65. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  66. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  67. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  68. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  69. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  70. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  71. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  72. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  73. scire licet nullo primordia posse dolore
  74. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  75. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  76. corporibus, quorum motus novitate laborent
  77. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  78. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  79. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  80. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  81. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  82. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  83. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  84. multaque de rerum mixtura dicere callent
  85. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  86. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  87. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  88. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  89. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  90. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  91. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  92. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  93. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  94. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  95. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  96. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  97. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  98. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  99. umoris guttas mater cum terra recepit,
  100. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  101. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  102. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  103. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  104. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  105. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  106. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  107. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  108. nec sic interemit mors res ut materiai
  109. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  110. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  111. res ut convertant formas mutentque colores
  112. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  113. ut noscas referre earum primordia rerum
  114. cum quibus et quali positura contineantur
  115. et quos inter se dent motus accipiantque,
  116. neve putes aeterna penes residere potesse
  117. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  118. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  119. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  120. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  121. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  122. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  123. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  124. consimilis; verum positura discrepitant res.
  125. sic ipsis in rebus item iam materiai
  126. intervalla vias conexus pondera plagas
  127. concursus motus ordo positura figurae
  128. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  129. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  130. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  131. accedere et nova se species ostendere rerum.
  132. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  133. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  134. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  135. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  136. principio caeli clarum purumque colorem
  137. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  138. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  139. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  140. ex improviso si sint obiecta repente,
  141. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  142. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  143. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  144. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  145. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  146. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  147. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  148. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  149. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  150. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  151. infinita foris haec extra moenia mundi,
  152. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  153. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  154. Principio nobis in cunctas undique partis
  155. et latere ex utroque supra supterque per omne
  156. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  157. vociferatur, et elucet natura profundi.
  158. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  159. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  160. seminaque innumero numero summaque profunda
  161. multimodis volitent aeterno percita motu,
  162. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  163. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  164. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  165. sponte sua forte offensando semina rerum