De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  2. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  3. magnarum rerum fierent exordia semper,
  4. terrai maris et caeli generisque animantum.
  5. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  6. esse alios alibi congressus materiai,
  7. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  8. Praeterea cum materies est multa parata,
  9. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  10. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  11. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  12. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  13. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  14. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  15. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  16. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  17. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  18. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  19. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  20. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  21. sint genere. in primis animalibus indice mente
  22. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  23. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  24. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  25. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  26. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  27. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  28. quando quidem vitae depactus terminus alte
  29. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  30. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  31. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  32. libera continuo, dominis privata superbis,
  33. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  34. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  35. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  36. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  37. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  38. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  39. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  40. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  41. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  42. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  43. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  44. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  45. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  46. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  47. primigenum maris et terrae solisque coortum
  48. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  49. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  50. unde mare et terrae possent augescere et unde
  51. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  52. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  53. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  54. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  55. umor ad umorem, terreno corpore terra
  56. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  57. donique ad extremum crescendi perfica finem
  58. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  59. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  60. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  61. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  62. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  63. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  64. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  65. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  66. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  67. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  68. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  69. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  70. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  71. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  72. inde minutatim vires et robur adultum
  73. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  74. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  75. et quo latior est, in cunctas undique partis
  76. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  77. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  78. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  79. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  80. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  81. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  82. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  83. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  84. corpora conficere et plagis infesta domare.
  85. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  86. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  87. omnia debet enim cibus integrare novando
  88. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  89. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  90. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  91. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  92. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  93. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  94. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  95. aurea de caelo demisit funis in arva
  96. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  97. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  98. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  99. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  100. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  101. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  102. conterimusque boves et viris agricolarum,
  103. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  104. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  105. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  106. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  107. et cum tempora temporibus praesentia confert
  108. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  109. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  110. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  111. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  112. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  113. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  114. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  115. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,