De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  2. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  3. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  4. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  5. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  6. corpora consimili sint eius tincta colore;
  7. nullus enim color est omnino materiai
  8. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  9. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  10. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  11. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  12. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  13. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  14. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  15. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  16. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  17. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  18. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  19. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  20. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  21. immutabile enim quiddam superare necessest,
  22. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  23. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  24. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  25. proinde colore cave contingas semina rerum,
  26. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  27. Praeterea si nulla coloris principiis est
  28. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  29. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  30. propterea magni quod refert, semina quaeque
  31. cum quibus et quali positura contineantur
  32. et quos inter se dent motus accipiantque,
  33. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  34. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  35. marmoreo fieri possint candore repente,
  36. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  37. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  38. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  39. materies ubi permixta est illius et ordo
  40. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  41. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  42. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  43. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  44. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  45. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  46. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  47. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  48. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  49. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  50. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  51. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  52. aut alio in quovis uno puroque nitore
  53. dissimiles longe inter se variosque colores.
  54. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  55. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  56. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  57. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  58. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  59. principiis rerum non numquam causa colores,
  60. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  61. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  62. quippe etenim multo proclivius exorientur
  63. candida de nullo quam nigro nata colore
  64. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  65. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  66. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  67. scire licet quam sint nullo velata colore;
  68. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  69. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  70. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  71. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  72. quae sita cervices circum collumque coronat;
  73. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  74. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  75. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  76. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  77. consimili mutat ratione obversa colores;
  78. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  79. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  80. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  81. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  82. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  83. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  84. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  85. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  86. sed variis formis variantes edere tactus.
  87. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  88. est natura coloris et omnia principiorum
  89. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  90. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  91. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  92. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  93. ex albis album pinnis iactare colorem
  94. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  95. aut alio quovis uno varioque colore.
  96. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  97. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  98. evanescere paulatim stinguique colorem;
  99. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  100. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  101. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  102. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  103. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  104. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  105. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  106. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  107. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  108. scire licet quaedam tam constare orba colore
  109. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  110. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  111. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  112. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  113. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  114. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  115. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  116. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  117. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  118. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  119. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  120. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  121. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  122. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  123. concoctosque suo contractans perdere viro,
  124. propter eandem rem debent primordia rerum
  125. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  126. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  127. nec simili ratione saporem denique quemquam
  128. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  129. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  130. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  131. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  132. inmortalia si volumus subiungere rebus
  133. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  134. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  135. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  136. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  137. principiis constare. neque id manufesta refutant
  138. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  139. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  140. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  141. quippe videre licet vivos existere vermes
  142. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  143. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  144. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  145. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  146. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  147. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  148. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  149. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  150. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  151. non alia longe ratione atque arida ligna
  152. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  153. iamne vides igitur magni primordia rerum
  154. referre in quali sint ordine quaeque locata
  155. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  156. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  157. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  158. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  159. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  160. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  161. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  162. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  163. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  164. sed magni referre ea primum quantula constent,
  165. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,