De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  2. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  3. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  4. aut alio in quovis uno puroque nitore
  5. dissimiles longe inter se variosque colores.
  6. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  7. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  8. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  9. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  10. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  11. principiis rerum non numquam causa colores,
  12. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  13. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  14. quippe etenim multo proclivius exorientur
  15. candida de nullo quam nigro nata colore
  16. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  17. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  18. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  19. scire licet quam sint nullo velata colore;
  20. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  21. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  22. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  23. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  24. quae sita cervices circum collumque coronat;
  25. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  26. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  27. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  28. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  29. consimili mutat ratione obversa colores;
  30. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  31. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  32. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  33. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  34. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  35. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  36. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  37. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  38. sed variis formis variantes edere tactus.
  39. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  40. est natura coloris et omnia principiorum
  41. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  42. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  43. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  44. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  45. ex albis album pinnis iactare colorem
  46. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  47. aut alio quovis uno varioque colore.
  48. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  49. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  50. evanescere paulatim stinguique colorem;
  51. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  52. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  53. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  54. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  55. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  56. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  57. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  58. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  59. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  60. scire licet quaedam tam constare orba colore
  61. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  62. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  63. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  64. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  65. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  66. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  67. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  68. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  69. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  70. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  71. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  72. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  73. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  74. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  75. concoctosque suo contractans perdere viro,
  76. propter eandem rem debent primordia rerum
  77. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  78. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,