De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  2. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  3. nec simili ratione saporem denique quemquam
  4. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  5. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  6. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  7. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  8. inmortalia si volumus subiungere rebus
  9. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  10. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  11. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  12. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  13. principiis constare. neque id manufesta refutant
  14. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  15. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  16. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  17. quippe videre licet vivos existere vermes
  18. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  19. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  20. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  21. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  22. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  23. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  24. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  25. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  26. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  27. non alia longe ratione atque arida ligna
  28. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  29. iamne vides igitur magni primordia rerum
  30. referre in quali sint ordine quaeque locata
  31. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  32. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  33. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  34. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  35. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  36. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  37. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  38. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  39. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  40. sed magni referre ea primum quantula constent,
  41. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  42. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  43. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  44. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  45. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  46. antiquis ex ordinibus permota nova re
  47. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  48. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  49. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  50. * * *
  51. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  52. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  53. mollia mortali consistere corpore creta.
  54. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  55. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  56. aut similis totis animalibus esse putari.
  57. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  58. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  59. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  60. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  61. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  62. vitali ut possint consentire undique sensu.
  63. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  64. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  65. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  66. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  67. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  68. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  69. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  70. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  71. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  72. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  73. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  74. quatinus in pullos animalis vertier ova
  75. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  76. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  77. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  78. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  79. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  80. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  81. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  82. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  83. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  84. Principio nequeunt ullius corporis esse
  85. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  86. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  87. aere fluminibus terris terraque creatis,
  88. nec congressa modo vitalis convenientes
  89. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  90. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  91. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  92. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  93. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  94. dissoluuntur enim positurae principiorum
  95. et penitus motus vitales inpediuntur,
  96. donec materies omnis concussa per artus
  97. vitalis animae nodos a corpore solvit
  98. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  99. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  100. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  101. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  102. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  103. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  104. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  105. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  106. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  107. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  108. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  109. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  110. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  111. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  112. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  113. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  114. scire licet nullo primordia posse dolore
  115. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  116. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  117. corporibus, quorum motus novitate laborent
  118. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  119. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  120. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  121. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  122. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  123. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  124. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  125. multaque de rerum mixtura dicere callent
  126. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  127. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  128. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  129. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  130. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  131. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  132. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  133. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  134. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  135. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  136. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  137. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  138. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  139. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  140. umoris guttas mater cum terra recepit,
  141. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  142. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  143. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  144. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  145. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  146. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  147. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  148. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  149. nec sic interemit mors res ut materiai
  150. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  151. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  152. res ut convertant formas mutentque colores
  153. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  154. ut noscas referre earum primordia rerum
  155. cum quibus et quali positura contineantur
  156. et quos inter se dent motus accipiantque,
  157. neve putes aeterna penes residere potesse
  158. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  159. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  160. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  161. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  162. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  163. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  164. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  165. consimilis; verum positura discrepitant res.
  166. sic ipsis in rebus item iam materiai
  167. intervalla vias conexus pondera plagas
  168. concursus motus ordo positura figurae
  169. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  170. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.