De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  2. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  3. conveniunt et res permixto semine constant.
  4. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  5. multa elementa vides multis communia verbis,
  6. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  7. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  8. non quo multa parum communis littera currat
  9. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  10. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  11. sic aliis in rebus item communia multa
  12. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  13. dissimili tamen inter se consistere summa
  14. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  15. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  16. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  17. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  18. semiferas hominum species existere et altos
  19. inter dum ramos egigni corpore vivo
  20. multaque conecti terrestria membra marinis,
  21. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  22. pascere naturam per terras omniparentis.
  23. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  24. seminibus certis certa genetrice creata
  25. conservare genus crescentia posse videmus.
  26. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  27. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  28. corpora discedunt conexaque convenientis
  29. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  30. reicere in terras naturam, multaque caecis
  31. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  32. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  33. vitalis motus consentire atque imitari.
  34. sed ne forte putes animalia sola teneri
  35. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  36. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  37. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  38. dissimili constare figura principiorum;
  39. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  40. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  41. semina cum porro distent, differre necessust
  42. intervalla vias conexus pondera plagas
  43. concursus motus; quae non animalia solum
  44. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  45. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  46. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  47. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  48. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  49. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  50. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  51. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  52. corpora consimili sint eius tincta colore;
  53. nullus enim color est omnino materiai
  54. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  55. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  56. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  57. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  58. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  59. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  60. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  61. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  62. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  63. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  64. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  65. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  66. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  67. immutabile enim quiddam superare necessest,
  68. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  69. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  70. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  71. proinde colore cave contingas semina rerum,
  72. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  73. Praeterea si nulla coloris principiis est
  74. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  75. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  76. propterea magni quod refert, semina quaeque
  77. cum quibus et quali positura contineantur
  78. et quos inter se dent motus accipiantque,
  79. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  80. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  81. marmoreo fieri possint candore repente,
  82. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  83. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  84. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  85. materies ubi permixta est illius et ordo
  86. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  87. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  88. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  89. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  90. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  91. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  92. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  93. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  94. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  95. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  96. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  97. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  98. aut alio in quovis uno puroque nitore
  99. dissimiles longe inter se variosque colores.
  100. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  101. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  102. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  103. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  104. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  105. principiis rerum non numquam causa colores,
  106. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  107. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  108. quippe etenim multo proclivius exorientur
  109. candida de nullo quam nigro nata colore
  110. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  111. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  112. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  113. scire licet quam sint nullo velata colore;
  114. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  115. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  116. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  117. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  118. quae sita cervices circum collumque coronat;
  119. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  120. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  121. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  122. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  123. consimili mutat ratione obversa colores;
  124. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  125. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  126. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  127. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  128. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  129. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  130. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  131. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  132. sed variis formis variantes edere tactus.
  133. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  134. est natura coloris et omnia principiorum
  135. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  136. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  137. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  138. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  139. ex albis album pinnis iactare colorem
  140. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  141. aut alio quovis uno varioque colore.
  142. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  143. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  144. evanescere paulatim stinguique colorem;
  145. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  146. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  147. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  148. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  149. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  150. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  151. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  152. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  153. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  154. scire licet quaedam tam constare orba colore
  155. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  156. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  157. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  158. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  159. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  160. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  161. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  162. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  163. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  164. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  165. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  166. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  167. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  168. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  169. concoctosque suo contractans perdere viro,
  170. propter eandem rem debent primordia rerum