De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  2. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  3. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  4. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  5. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  6. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  7. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  8. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  9. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  10. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  11. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  12. concoctosque suo contractans perdere viro,
  13. propter eandem rem debent primordia rerum
  14. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  15. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  16. nec simili ratione saporem denique quemquam
  17. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  18. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  19. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  20. omnia sint a principiis seiuncta necessest,