De Rerum Natura
Lucretius
-
- conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
- ex albis album pinnis iactare colorem
- et nigros fieri nigro de semine cycnos
- aut alio quovis uno varioque colore.
- Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
- distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
- evanescere paulatim stinguique colorem;
- ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
- purpura poeniceusque color clarissimus multo,
- filatim cum distractum est, disperditur omnis;
- noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
- particulas, quam discedant ad semina rerum.
- Postremo quoniam non omnia corpora vocem
- mittere concedis neque odorem, propterea fit
- ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
- sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
- scire licet quaedam tam constare orba colore
- quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
- nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
- quam quae sunt aliis rebus privata notare.