De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmortalia si volumus subiungere rebus
  2. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  3. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  4. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  5. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  6. principiis constare. neque id manufesta refutant
  7. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  8. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  9. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  10. quippe videre licet vivos existere vermes
  11. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  12. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  13. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  14. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  15. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  16. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  17. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  18. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  19. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  20. non alia longe ratione atque arida ligna