De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  2. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  3. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  4. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  5. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  6. principiis rerum non numquam causa colores,
  7. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  8. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  9. quippe etenim multo proclivius exorientur
  10. candida de nullo quam nigro nata colore
  11. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  12. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  13. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  14. scire licet quam sint nullo velata colore;
  15. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  16. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  17. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  18. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  19. quae sita cervices circum collumque coronat;
  20. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  21. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  22. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  23. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  24. consimili mutat ratione obversa colores;
  25. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  26. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  27. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  28. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  29. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  30. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  31. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  32. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  33. sed variis formis variantes edere tactus.
  34. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  35. est natura coloris et omnia principiorum
  36. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  37. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  38. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  39. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  40. ex albis album pinnis iactare colorem
  41. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  42. aut alio quovis uno varioque colore.
  43. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  44. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  45. evanescere paulatim stinguique colorem;
  46. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  47. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  48. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  49. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  50. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  51. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  52. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  53. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  54. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  55. scire licet quaedam tam constare orba colore
  56. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,