De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet quaedam tam constare orba colore
  2. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  3. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  4. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  5. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  6. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  7. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  8. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  9. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  10. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  11. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  12. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  13. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  14. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  15. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  16. concoctosque suo contractans perdere viro,
  17. propter eandem rem debent primordia rerum
  18. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  19. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  20. nec simili ratione saporem denique quemquam
  21. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  22. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  23. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  24. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  25. inmortalia si volumus subiungere rebus
  26. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  27. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  28. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  29. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  30. principiis constare. neque id manufesta refutant
  31. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  32. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  33. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  34. quippe videre licet vivos existere vermes
  35. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  36. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  37. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  38. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  39. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  40. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  41. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  42. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  43. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  44. non alia longe ratione atque arida ligna
  45. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  46. iamne vides igitur magni primordia rerum
  47. referre in quali sint ordine quaeque locata
  48. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  49. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  50. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  51. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  52. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  53. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  54. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  55. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  56. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  57. sed magni referre ea primum quantula constent,
  58. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  59. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  60. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  61. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  62. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  63. antiquis ex ordinibus permota nova re
  64. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  65. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  66. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  67. * * *
  68. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  69. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  70. mollia mortali consistere corpore creta.
  71. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  72. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  73. aut similis totis animalibus esse putari.
  74. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  75. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  76. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  77. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  78. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  79. vitali ut possint consentire undique sensu.
  80. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  81. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  82. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  83. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  84. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  85. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  86. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  87. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  88. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  89. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  90. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  91. quatinus in pullos animalis vertier ova
  92. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  93. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  94. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  95. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  96. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  97. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  98. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  99. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  100. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  101. Principio nequeunt ullius corporis esse
  102. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  103. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  104. aere fluminibus terris terraque creatis,
  105. nec congressa modo vitalis convenientes
  106. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  107. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  108. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  109. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  110. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  111. dissoluuntur enim positurae principiorum
  112. et penitus motus vitales inpediuntur,
  113. donec materies omnis concussa per artus
  114. vitalis animae nodos a corpore solvit
  115. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  116. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  117. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  118. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  119. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  120. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  121. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  122. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  123. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  124. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  125. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  126. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  127. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  128. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  129. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  130. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  131. scire licet nullo primordia posse dolore
  132. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  133. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  134. corporibus, quorum motus novitate laborent
  135. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  136. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  137. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  138. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  139. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  140. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  141. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  142. multaque de rerum mixtura dicere callent
  143. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  144. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  145. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  146. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  147. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  148. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  149. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  150. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  151. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  152. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  153. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  154. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  155. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  156. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  157. umoris guttas mater cum terra recepit,
  158. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  159. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  160. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  161. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  162. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  163. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  164. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  165. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  166. nec sic interemit mors res ut materiai
  167. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  168. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  169. res ut convertant formas mutentque colores
  170. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  171. ut noscas referre earum primordia rerum
  172. cum quibus et quali positura contineantur
  173. et quos inter se dent motus accipiantque,
  174. neve putes aeterna penes residere potesse
  175. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  176. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  177. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  178. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;