De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  2. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  3. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  4. consimilis; verum positura discrepitant res.
  5. sic ipsis in rebus item iam materiai
  6. intervalla vias conexus pondera plagas
  7. concursus motus ordo positura figurae
  8. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  9. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  10. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  11. accedere et nova se species ostendere rerum.
  12. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  13. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  14. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  15. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  16. principio caeli clarum purumque colorem
  17. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  18. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  19. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  20. ex improviso si sint obiecta repente,
  21. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  22. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  23. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  24. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  25. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  26. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  27. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  28. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  29. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  30. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  31. infinita foris haec extra moenia mundi,
  32. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  33. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  34. Principio nobis in cunctas undique partis
  35. et latere ex utroque supra supterque per omne
  36. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  37. vociferatur, et elucet natura profundi.
  38. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  39. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  40. seminaque innumero numero summaque profunda
  41. multimodis volitent aeterno percita motu,
  42. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  43. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  44. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  45. sponte sua forte offensando semina rerum
  46. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  47. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  48. magnarum rerum fierent exordia semper,
  49. terrai maris et caeli generisque animantum.
  50. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  51. esse alios alibi congressus materiai,
  52. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  53. Praeterea cum materies est multa parata,
  54. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  55. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  56. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  57. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  58. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  59. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  60. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  61. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  62. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  63. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  64. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  65. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  66. sint genere. in primis animalibus indice mente
  67. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  68. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  69. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  70. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  71. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  72. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  73. quando quidem vitae depactus terminus alte
  74. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  75. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  76. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  77. libera continuo, dominis privata superbis,
  78. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  79. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  80. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  81. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  82. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  83. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  84. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  85. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  86. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  87. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  88. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  89. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  90. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  91. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  92. primigenum maris et terrae solisque coortum
  93. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  94. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  95. unde mare et terrae possent augescere et unde
  96. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  97. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  98. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  99. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  100. umor ad umorem, terreno corpore terra
  101. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  102. donique ad extremum crescendi perfica finem
  103. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  104. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  105. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  106. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  107. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  108. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  109. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  110. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  111. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  112. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  113. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  114. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  115. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  116. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  117. inde minutatim vires et robur adultum
  118. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  119. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  120. et quo latior est, in cunctas undique partis
  121. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  122. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  123. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  124. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  125. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  126. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  127. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  128. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  129. corpora conficere et plagis infesta domare.
  130. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  131. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  132. omnia debet enim cibus integrare novando
  133. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  134. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  135. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  136. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  137. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  138. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  139. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  140. aurea de caelo demisit funis in arva
  141. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  142. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  143. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  144. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  145. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  146. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  147. conterimusque boves et viris agricolarum,
  148. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  149. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  150. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  151. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  152. et cum tempora temporibus praesentia confert
  153. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  154. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  155. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  156. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  157. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  158. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  159. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  160. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,