De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. religione animum turpi contingere parcat.
  2. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  3. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  4. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  5. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  6. dissimili vivont specie retinentque parentum
  7. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  8. tanta est in quovis genere herbae materiai
  9. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  10. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  11. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  12. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  13. dissimili perfecta figura principiorum.
  14. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  15. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  16. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  17. scintillasque agere ac late differre favillam.
  18. cetera consimili mentis ratione peragrans
  19. invenies igitur multarum semina rerum
  20. corpore celare et varias cohibere figuras.
  21. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  22. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  23. haec igitur variis debent constare figuris;
  24. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  25. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  26. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  27. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  28. conveniunt et res permixto semine constant.
  29. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  30. multa elementa vides multis communia verbis,
  31. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  32. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  33. non quo multa parum communis littera currat
  34. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  35. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  36. sic aliis in rebus item communia multa
  37. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  38. dissimili tamen inter se consistere summa
  39. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  40. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  41. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  42. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  43. semiferas hominum species existere et altos
  44. inter dum ramos egigni corpore vivo
  45. multaque conecti terrestria membra marinis,
  46. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  47. pascere naturam per terras omniparentis.
  48. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  49. seminibus certis certa genetrice creata
  50. conservare genus crescentia posse videmus.
  51. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  52. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  53. corpora discedunt conexaque convenientis
  54. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  55. reicere in terras naturam, multaque caecis
  56. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  57. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  58. vitalis motus consentire atque imitari.
  59. sed ne forte putes animalia sola teneri
  60. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  61. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  62. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  63. dissimili constare figura principiorum;
  64. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  65. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  66. semina cum porro distent, differre necessust
  67. intervalla vias conexus pondera plagas
  68. concursus motus; quae non animalia solum
  69. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  70. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  71. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  72. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  73. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  74. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  75. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  76. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  77. corpora consimili sint eius tincta colore;
  78. nullus enim color est omnino materiai
  79. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  80. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  81. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  82. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  83. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  84. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  85. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  86. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  87. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  88. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  89. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  90. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  91. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  92. immutabile enim quiddam superare necessest,
  93. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  94. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  95. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  96. proinde colore cave contingas semina rerum,
  97. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  98. Praeterea si nulla coloris principiis est
  99. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  100. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  101. propterea magni quod refert, semina quaeque
  102. cum quibus et quali positura contineantur
  103. et quos inter se dent motus accipiantque,
  104. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  105. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  106. marmoreo fieri possint candore repente,
  107. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  108. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  109. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  110. materies ubi permixta est illius et ordo
  111. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  112. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  113. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  114. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  115. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  116. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  117. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  118. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  119. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  120. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  121. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  122. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  123. aut alio in quovis uno puroque nitore
  124. dissimiles longe inter se variosque colores.
  125. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  126. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  127. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  128. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  129. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  130. principiis rerum non numquam causa colores,
  131. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  132. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  133. quippe etenim multo proclivius exorientur
  134. candida de nullo quam nigro nata colore
  135. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  136. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  137. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  138. scire licet quam sint nullo velata colore;
  139. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  140. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  141. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  142. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  143. quae sita cervices circum collumque coronat;
  144. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  145. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  146. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  147. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  148. consimili mutat ratione obversa colores;
  149. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  150. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  151. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  152. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  153. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  154. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  155. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  156. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  157. sed variis formis variantes edere tactus.
  158. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  159. est natura coloris et omnia principiorum
  160. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  161. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  162. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  163. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  164. ex albis album pinnis iactare colorem
  165. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  166. aut alio quovis uno varioque colore.
  167. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  168. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  169. evanescere paulatim stinguique colorem;
  170. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  171. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  172. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  173. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  174. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  175. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  176. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  177. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  178. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,