De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  2. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  3. evanescere paulatim stinguique colorem;
  4. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  5. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  6. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  7. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  8. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  9. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  10. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  11. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  12. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  13. scire licet quaedam tam constare orba colore
  14. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  15. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  16. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  17. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  18. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  19. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  20. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  21. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  22. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  23. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  24. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  25. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  26. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  27. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  28. concoctosque suo contractans perdere viro,
  29. propter eandem rem debent primordia rerum
  30. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  31. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  32. nec simili ratione saporem denique quemquam
  33. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  34. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  35. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  36. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  37. inmortalia si volumus subiungere rebus
  38. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  39. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  40. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  41. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  42. principiis constare. neque id manufesta refutant
  43. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  44. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  45. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  46. quippe videre licet vivos existere vermes
  47. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  48. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  49. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  50. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  51. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  52. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  53. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  54. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  55. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  56. non alia longe ratione atque arida ligna
  57. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  58. iamne vides igitur magni primordia rerum
  59. referre in quali sint ordine quaeque locata
  60. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  61. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  62. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  63. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  64. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  65. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  66. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  67. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  68. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  69. sed magni referre ea primum quantula constent,
  70. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  71. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  72. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  73. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  74. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  75. antiquis ex ordinibus permota nova re
  76. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  77. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  78. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  79. * * *
  80. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  81. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  82. mollia mortali consistere corpore creta.
  83. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  84. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  85. aut similis totis animalibus esse putari.
  86. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  87. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  88. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  89. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  90. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  91. vitali ut possint consentire undique sensu.
  92. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  93. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  94. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  95. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  96. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  97. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  98. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  99. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  100. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  101. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  102. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  103. quatinus in pullos animalis vertier ova
  104. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  105. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  106. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  107. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  108. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  109. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  110. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  111. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  112. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  113. Principio nequeunt ullius corporis esse
  114. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  115. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  116. aere fluminibus terris terraque creatis,
  117. nec congressa modo vitalis convenientes
  118. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  119. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  120. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  121. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  122. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  123. dissoluuntur enim positurae principiorum
  124. et penitus motus vitales inpediuntur,
  125. donec materies omnis concussa per artus
  126. vitalis animae nodos a corpore solvit
  127. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  128. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  129. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  130. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  131. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  132. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  133. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  134. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  135. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  136. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  137. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  138. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  139. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  140. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  141. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  142. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  143. scire licet nullo primordia posse dolore
  144. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  145. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  146. corporibus, quorum motus novitate laborent
  147. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  148. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.