De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  2. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  3. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  4. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  5. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  6. multaque de rerum mixtura dicere callent
  7. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  8. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  9. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  10. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  11. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  12. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  13. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  14. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  15. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  16. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  17. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  18. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  19. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  20. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  21. umoris guttas mater cum terra recepit,
  22. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  23. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  24. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  25. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  26. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  27. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  28. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  29. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  30. nec sic interemit mors res ut materiai
  31. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  32. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  33. res ut convertant formas mutentque colores
  34. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  35. ut noscas referre earum primordia rerum
  36. cum quibus et quali positura contineantur
  37. et quos inter se dent motus accipiantque,
  38. neve putes aeterna penes residere potesse
  39. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  40. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  41. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  42. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  43. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  44. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  45. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  46. consimilis; verum positura discrepitant res.
  47. sic ipsis in rebus item iam materiai
  48. intervalla vias conexus pondera plagas
  49. concursus motus ordo positura figurae
  50. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  51. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  52. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  53. accedere et nova se species ostendere rerum.
  54. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  55. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  56. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  57. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  58. principio caeli clarum purumque colorem
  59. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  60. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  61. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  62. ex improviso si sint obiecta repente,
  63. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  64. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  65. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  66. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  67. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  68. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  69. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  70. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  71. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  72. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  73. infinita foris haec extra moenia mundi,
  74. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  75. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  76. Principio nobis in cunctas undique partis
  77. et latere ex utroque supra supterque per omne
  78. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  79. vociferatur, et elucet natura profundi.
  80. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  81. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  82. seminaque innumero numero summaque profunda
  83. multimodis volitent aeterno percita motu,
  84. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  85. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  86. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  87. sponte sua forte offensando semina rerum
  88. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  89. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  90. magnarum rerum fierent exordia semper,
  91. terrai maris et caeli generisque animantum.
  92. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  93. esse alios alibi congressus materiai,
  94. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  95. Praeterea cum materies est multa parata,
  96. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  97. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  98. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  99. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  100. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  101. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  102. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  103. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  104. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  105. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  106. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  107. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  108. sint genere. in primis animalibus indice mente
  109. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  110. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  111. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  112. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  113. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  114. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  115. quando quidem vitae depactus terminus alte
  116. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  117. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  118. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  119. libera continuo, dominis privata superbis,
  120. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  121. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  122. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  123. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  124. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  125. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  126. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  127. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  128. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  129. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  130. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  131. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  132. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  133. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  134. primigenum maris et terrae solisque coortum
  135. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  136. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  137. unde mare et terrae possent augescere et unde
  138. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  139. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  140. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  141. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  142. umor ad umorem, terreno corpore terra
  143. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  144. donique ad extremum crescendi perfica finem
  145. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  146. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  147. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  148. omnibus hic aetas debet consistere rebus,