De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Si cessare putas rerum primordia posse
  2. cessandoque novos rerum progignere motus,
  3. avius a vera longe ratione vagaris.
  4. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  5. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  6. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  7. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  8. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  9. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  10. et quo iactari magis omnia materiai
  11. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  12. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  13. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  14. inmensumque patere in cunctas undique partis
  15. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  16. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  17. reddita corporibus primis per inane profundum,
  18. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  19. partim intervallis magnis confulta resultant,
  20. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  21. et quae cumque magis condenso conciliatu
  22. exiguis intervallis convecta resultant,
  23. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  24. haec validas saxi radices et fera ferri
  25. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  26. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  27. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  28. in magnis intervallis; haec aera rarum
  29. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  30. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  31. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  32. consociare etiam motus potuere recepta.
  33. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  34. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  35. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  36. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  37. multa minuta modis multis per inane videbis
  38. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  39. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  40. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  41. conciliis et discidiis exercita crebris;
  42. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  43. quale sit in magno iactari semper inani.
  44. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  45. exemplare dare et vestigia notitiai.
  46. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  47. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  48. quod tales turbae motus quoque materiai
  49. significant clandestinos caecosque subesse.
  50. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  51. commutare viam retroque repulsa reverti
  52. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  53. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  54. prima moventur enim per se primordia rerum,
  55. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  56. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  57. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  58. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  59. sic a principiis ascendit motus et exit
  60. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  61. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  62. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  63. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  64. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  65. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  66. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  67. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  68. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  69. convestire sua perfundens omnia luce,
  70. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  71. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  72. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  73. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  74. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  75. sed complexa meant inter se conque globata;
  76. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  77. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  78. at quae sunt solida primordia simplicitate,