De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e terra magnum alterius spectare laborem;
  2. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  3. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  4. suave etiam belli certamina magna tueri
  5. per campos instructa tua sine parte pericli;
  6. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  7. edita doctrina sapientum templa serena,
  8. despicere unde queas alios passimque videre
  9. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  10. certare ingenio, contendere nobilitate,
  11. noctes atque dies niti praestante labore
  12. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  13. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  14. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  15. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  16. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  17. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  18. iucundo sensu cura semota metuque?
  19. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  20. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  21. delicias quoque uti multas substernere possint
  22. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  23. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  24. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  25. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  26. nec domus argento fulget auroque renidet
  27. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  28. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  29. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  30. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  31. praesertim cum tempestas adridet et anni
  32. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  33. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  34. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  35. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  36. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  37. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  38. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  39. si non forte tuas legiones per loca campi
  40. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  41. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  42. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  43. his tibi tum rebus timefactae religiones
  44. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  45. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  46. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  47. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  48. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  49. audacterque inter reges rerumque potentis
  50. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  51. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  52. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  53. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  54. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  55. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  56. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  57. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  58. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  59. non radii solis neque lucida tela diei
  60. discutiant, sed naturae species ratioque.
  61. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  62. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  63. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  64. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  65. expediam: tu te dictis praebere memento.
  66. nam certe non inter se stipata cohaeret
  67. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  68. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  69. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  70. cum tamen incolumis videatur summa manere
  71. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  72. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  73. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  74. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  75. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  76. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  77. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  78. et quasi cursores vitai lampada tradunt.