De Rerum Natura
Lucretius
-
- cum per inane meant vacuum nec res remoratur
- ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
- unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
- debent ni mirum praecellere mobilitate
- et multo citius ferri quam lumina solis
- multiplexque loci spatium transcurrere eodem
- tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
- * * *
- nec persectari primordia singula quaeque,
- ut videant qua quicque geratur cum ratione.
- At quidam contra haec, ignari materiai,
- naturam non posse deum sine numine reddunt
- tanto opere humanis rationibus atmoderate
- tempora mutare annorum frugesque creare
- et iam cetera, mortalis quae suadet adire
- ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
- et res per Veneris blanditur saecla propagent,
- ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
- constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
- magno opere a vera lapsi ratione videntur.
- nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
- hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
- confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
- nequaquam nobis divinitus esse creatam
- naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
- quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
- nunc id quod super est de motibus expediemus.
- Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
- confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
- corpoream sursum ferri sursumque meare.
- ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
- sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
- et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
- pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
- nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
- et celeri flamma degustant tigna trabesque,
- sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
- quod genus e nostro com missus corpore sanguis
- emicat exultans alte spargitque cruorem.
- nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
- respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
- derecta et magna vi multi pressimus aegre,
- tam cupide sursum removet magis atque remittit,
- plus ut parte foras emergant exiliantque.
- nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
- quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
- sic igitur debent flammae quoque posse per auras
- aeris expressae sursum succedere, quamquam
- pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
- nocturnasque faces caeli sublime volantis
- nonne vides longos flammarum ducere tractus
- in quas cumque dedit partis natura meatum?
- non cadere in terras stellas et sidera cernis?
- sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
- ardorem in partis et lumine conserit arva;
- in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
- transversosque volare per imbris fulmina cernis,
- nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
- concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
- Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
- corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
- ponderibus propriis, incerto tempore ferme
- incertisque locis spatio depellere paulum,
- tantum quod momen mutatum dicere possis.
- quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
- imbris uti guttae caderent per inane profundum
- nec foret offensus natus nec plaga creata
- principiis; ita nihil umquam natura creasset.
- Quod si forte aliquis credit graviora potesse
- corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
- incidere ex supero levioribus atque ita plagas
- gignere, quae possint genitalis reddere motus,
- avius a vera longe ratione recedit.
- nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
- haec pro ponderibus casus celerare necessest
- propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
- aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
- sed citius cedunt gravioribus exsuperata;