De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  2. semiferas hominum species existere et altos
  3. inter dum ramos egigni corpore vivo
  4. multaque conecti terrestria membra marinis,
  5. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  6. pascere naturam per terras omniparentis.
  7. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  8. seminibus certis certa genetrice creata
  9. conservare genus crescentia posse videmus.
  10. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  11. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  12. corpora discedunt conexaque convenientis
  13. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  14. reicere in terras naturam, multaque caecis
  15. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  16. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  17. vitalis motus consentire atque imitari.
  18. sed ne forte putes animalia sola teneri
  19. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  20. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  21. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  22. dissimili constare figura principiorum;
  23. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  24. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  25. semina cum porro distent, differre necessust
  26. intervalla vias conexus pondera plagas
  27. concursus motus; quae non animalia solum
  28. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  29. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  30. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  31. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  32. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  33. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  34. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  35. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  36. corpora consimili sint eius tincta colore;
  37. nullus enim color est omnino materiai
  38. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  39. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  40. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  41. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  42. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  43. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  44. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  45. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  46. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  47. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  48. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  49. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  50. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  51. immutabile enim quiddam superare necessest,
  52. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  53. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  54. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  55. proinde colore cave contingas semina rerum,
  56. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  57. Praeterea si nulla coloris principiis est
  58. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  59. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  60. propterea magni quod refert, semina quaeque
  61. cum quibus et quali positura contineantur
  62. et quos inter se dent motus accipiantque,
  63. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  64. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  65. marmoreo fieri possint candore repente,
  66. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  67. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  68. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  69. materies ubi permixta est illius et ordo
  70. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  71. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  72. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  73. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  74. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  75. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  76. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  77. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  78. ut saepe ex aliis formis variisque figuris