De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  2. immutabile enim quiddam superare necessest,
  3. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  4. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  5. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  6. proinde colore cave contingas semina rerum,
  7. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  8. Praeterea si nulla coloris principiis est
  9. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  10. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  11. propterea magni quod refert, semina quaeque
  12. cum quibus et quali positura contineantur
  13. et quos inter se dent motus accipiantque,
  14. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  15. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  16. marmoreo fieri possint candore repente,
  17. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  18. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  19. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  20. materies ubi permixta est illius et ordo
  21. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  22. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  23. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  24. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  25. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  26. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  27. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  28. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  29. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  30. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  31. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  32. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  33. aut alio in quovis uno puroque nitore
  34. dissimiles longe inter se variosque colores.
  35. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  36. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  37. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  38. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  39. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  40. principiis rerum non numquam causa colores,
  41. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  42. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  43. quippe etenim multo proclivius exorientur
  44. candida de nullo quam nigro nata colore
  45. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  46. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  47. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  48. scire licet quam sint nullo velata colore;
  49. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  50. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  51. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  52. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  53. quae sita cervices circum collumque coronat;
  54. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  55. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  56. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  57. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  58. consimili mutat ratione obversa colores;
  59. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  60. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  61. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  62. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  63. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  64. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  65. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  66. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  67. sed variis formis variantes edere tactus.
  68. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  69. est natura coloris et omnia principiorum
  70. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  71. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  72. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  73. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  74. ex albis album pinnis iactare colorem
  75. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  76. aut alio quovis uno varioque colore.
  77. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  78. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  79. evanescere paulatim stinguique colorem;
  80. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  81. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  82. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  83. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  84. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  85. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  86. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  87. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  88. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  89. scire licet quaedam tam constare orba colore
  90. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  91. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  92. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  93. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  94. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  95. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  96. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  97. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  98. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  99. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  100. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  101. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  102. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  103. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  104. concoctosque suo contractans perdere viro,
  105. propter eandem rem debent primordia rerum
  106. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  107. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  108. nec simili ratione saporem denique quemquam
  109. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  110. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  111. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  112. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  113. inmortalia si volumus subiungere rebus
  114. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  115. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  116. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  117. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  118. principiis constare. neque id manufesta refutant
  119. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  120. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  121. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  122. quippe videre licet vivos existere vermes
  123. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  124. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  125. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  126. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  127. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  128. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  129. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  130. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  131. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  132. non alia longe ratione atque arida ligna
  133. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  134. iamne vides igitur magni primordia rerum
  135. referre in quali sint ordine quaeque locata
  136. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  137. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  138. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  139. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  140. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  141. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  142. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  143. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  144. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  145. sed magni referre ea primum quantula constent,
  146. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  147. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  148. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  149. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  150. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  151. antiquis ex ordinibus permota nova re
  152. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  153. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  154. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  155. * * *
  156. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  157. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  158. mollia mortali consistere corpore creta.
  159. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  160. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  161. aut similis totis animalibus esse putari.
  162. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  163. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  164. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  165. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  166. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  167. vitali ut possint consentire undique sensu.
  168. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  169. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  170. atque animalia sint mortalibus una eademque?