De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  2. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  3. convenit et memori mandatum mente tenere,
  4. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  5. quod genere ex uno consistat principiorum,
  6. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  7. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  8. atque potestates, ita plurima principiorum
  9. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  10. Principio tellus habet in se corpora prima,
  11. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  12. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  13. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  14. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  15. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  16. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  17. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  18. montivago generi possit praebere ferarum.
  19. quare magna deum mater materque ferarum
  20. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  21. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  22. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  23. aeris in spatio magnam pendere docentes
  24. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  25. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  26. officiis debet molliri victa parentum.
  27. muralique caput summum cinxere corona,
  28. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  29. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  30. horrifice fertur divinae matris imago.
  31. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  32. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  33. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  34. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  35. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  36. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  37. significare volunt indignos esse putandos,
  38. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  39. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  40. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  41. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  42. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  43. ingratos animos atque impia pectora volgi
  44. conterrere metu quae possint numine divae.
  45. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  46. munificat tacita mortalis muta salute,
  47. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  48. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  49. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  50. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  51. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  52. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  53. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  54. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  55. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  56. cum pueri circum puerum pernice chorea
  57. armat et in numerum pernice chorea
  58. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  59. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  60. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  61. propterea magnam armati matrem comitantur,
  62. aut quia significant divam praedicere ut armis
  63. ac virtute velint patriam defendere terram
  64. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  65. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  66. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  67. omnis enim per se divom natura necessest
  68. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  69. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  70. nam privata dolore omni, privata periclis,
  71. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  72. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  73. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  74. et quia multarum potitur primordia rerum,
  75. multa modis multis effert in lumina solis.
  76. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  77. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  78. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  79. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  80. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  81. religione animum turpi contingere parcat.
  82. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  83. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  84. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  85. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  86. dissimili vivont specie retinentque parentum
  87. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  88. tanta est in quovis genere herbae materiai
  89. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  90. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  91. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  92. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  93. dissimili perfecta figura principiorum.
  94. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  95. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  96. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  97. scintillasque agere ac late differre favillam.
  98. cetera consimili mentis ratione peragrans
  99. invenies igitur multarum semina rerum
  100. corpore celare et varias cohibere figuras.
  101. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  102. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  103. haec igitur variis debent constare figuris;
  104. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  105. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  106. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  107. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  108. conveniunt et res permixto semine constant.
  109. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  110. multa elementa vides multis communia verbis,
  111. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  112. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  113. non quo multa parum communis littera currat
  114. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  115. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  116. sic aliis in rebus item communia multa
  117. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  118. dissimili tamen inter se consistere summa
  119. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  120. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  121. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  122. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  123. semiferas hominum species existere et altos
  124. inter dum ramos egigni corpore vivo
  125. multaque conecti terrestria membra marinis,
  126. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  127. pascere naturam per terras omniparentis.
  128. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  129. seminibus certis certa genetrice creata
  130. conservare genus crescentia posse videmus.
  131. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  132. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  133. corpora discedunt conexaque convenientis
  134. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  135. reicere in terras naturam, multaque caecis
  136. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  137. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  138. vitalis motus consentire atque imitari.
  139. sed ne forte putes animalia sola teneri
  140. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  141. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  142. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  143. dissimili constare figura principiorum;
  144. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  145. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  146. semina cum porro distent, differre necessust
  147. intervalla vias conexus pondera plagas
  148. concursus motus; quae non animalia solum
  149. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  150. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  151. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  152. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  153. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  154. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  155. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  156. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  157. corpora consimili sint eius tincta colore;
  158. nullus enim color est omnino materiai
  159. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  160. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  161. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  162. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  163. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  164. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  165. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  166. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  167. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  168. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  169. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  170. omnis enim color omnino mutatur in omnis;