De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  2. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  3. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  4. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  5. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  6. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  7. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  8. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  9. quatinus in pullos animalis vertier ova
  10. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  11. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  12. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  13. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  14. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  15. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  16. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  17. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  18. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  19. Principio nequeunt ullius corporis esse
  20. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  21. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  22. aere fluminibus terris terraque creatis,
  23. nec congressa modo vitalis convenientes
  24. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  25. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  26. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  27. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  28. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  29. dissoluuntur enim positurae principiorum
  30. et penitus motus vitales inpediuntur,
  31. donec materies omnis concussa per artus
  32. vitalis animae nodos a corpore solvit
  33. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  34. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  35. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  36. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  37. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  38. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  39. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  40. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  41. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  42. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  43. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  44. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  45. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  46. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  47. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  48. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  49. scire licet nullo primordia posse dolore
  50. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  51. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  52. corporibus, quorum motus novitate laborent
  53. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  54. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  55. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  56. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  57. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  58. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  59. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  60. multaque de rerum mixtura dicere callent
  61. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  62. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  63. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  64. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  65. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  66. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  67. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  68. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  69. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  70. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  71. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  72. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  73. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  74. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  75. umoris guttas mater cum terra recepit,
  76. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  77. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  78. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  79. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  80. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  81. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  82. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  83. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  84. nec sic interemit mors res ut materiai
  85. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  86. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  87. res ut convertant formas mutentque colores
  88. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  89. ut noscas referre earum primordia rerum
  90. cum quibus et quali positura contineantur
  91. et quos inter se dent motus accipiantque,
  92. neve putes aeterna penes residere potesse
  93. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  94. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  95. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  96. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  97. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  98. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  99. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  100. consimilis; verum positura discrepitant res.
  101. sic ipsis in rebus item iam materiai
  102. intervalla vias conexus pondera plagas
  103. concursus motus ordo positura figurae
  104. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  105. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  106. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  107. accedere et nova se species ostendere rerum.
  108. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  109. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  110. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  111. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  112. principio caeli clarum purumque colorem
  113. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  114. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  115. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  116. ex improviso si sint obiecta repente,
  117. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  118. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  119. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  120. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  121. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  122. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  123. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  124. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  125. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  126. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  127. infinita foris haec extra moenia mundi,
  128. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  129. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  130. Principio nobis in cunctas undique partis
  131. et latere ex utroque supra supterque per omne
  132. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  133. vociferatur, et elucet natura profundi.
  134. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  135. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  136. seminaque innumero numero summaque profunda
  137. multimodis volitent aeterno percita motu,
  138. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  139. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  140. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  141. sponte sua forte offensando semina rerum
  142. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  143. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  144. magnarum rerum fierent exordia semper,
  145. terrai maris et caeli generisque animantum.
  146. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  147. esse alios alibi congressus materiai,
  148. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  149. Praeterea cum materies est multa parata,
  150. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  151. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  152. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  153. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  154. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  155. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  156. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  157. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  158. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  159. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  160. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  161. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  162. sint genere. in primis animalibus indice mente
  163. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  164. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  165. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  166. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  167. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  168. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  169. quando quidem vitae depactus terminus alte
  170. tam manet haec et tam nativo corpore constant