De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et res progigni et genitas procrescere posse.
  2. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  3. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  4. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  5. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  6. nec porro rerum genitales auctificique
  7. motus perpetuo possunt servare creata.
  8. sic aequo geritur certamine principiorum
  9. ex infinito contractum tempore bellum.
  10. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  11. et superantur item. miscetur funere vagor,
  12. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  13. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  14. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  15. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  16. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  17. convenit et memori mandatum mente tenere,
  18. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  19. quod genere ex uno consistat principiorum,
  20. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  21. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  22. atque potestates, ita plurima principiorum
  23. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  24. Principio tellus habet in se corpora prima,
  25. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  26. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  27. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  28. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  29. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  30. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  31. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  32. montivago generi possit praebere ferarum.
  33. quare magna deum mater materque ferarum
  34. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  35. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  36. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  37. aeris in spatio magnam pendere docentes
  38. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  39. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  40. officiis debet molliri victa parentum.
  41. muralique caput summum cinxere corona,
  42. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  43. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  44. horrifice fertur divinae matris imago.
  45. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  46. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  47. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  48. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  49. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  50. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  51. significare volunt indignos esse putandos,
  52. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  53. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  54. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  55. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  56. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  57. ingratos animos atque impia pectora volgi
  58. conterrere metu quae possint numine divae.
  59. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  60. munificat tacita mortalis muta salute,
  61. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  62. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  63. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  64. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  65. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  66. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  67. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  68. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  69. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  70. cum pueri circum puerum pernice chorea
  71. armat et in numerum pernice chorea
  72. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  73. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  74. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  75. propterea magnam armati matrem comitantur,
  76. aut quia significant divam praedicere ut armis
  77. ac virtute velint patriam defendere terram
  78. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  79. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  80. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  81. omnis enim per se divom natura necessest
  82. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  83. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  84. nam privata dolore omni, privata periclis,
  85. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  86. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  87. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  88. et quia multarum potitur primordia rerum,
  89. multa modis multis effert in lumina solis.
  90. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  91. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  92. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  93. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  94. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  95. religione animum turpi contingere parcat.
  96. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  97. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  98. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  99. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  100. dissimili vivont specie retinentque parentum
  101. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  102. tanta est in quovis genere herbae materiai
  103. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  104. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  105. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  106. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  107. dissimili perfecta figura principiorum.
  108. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  109. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  110. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  111. scintillasque agere ac late differre favillam.
  112. cetera consimili mentis ratione peragrans
  113. invenies igitur multarum semina rerum
  114. corpore celare et varias cohibere figuras.
  115. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  116. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  117. haec igitur variis debent constare figuris;
  118. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  119. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  120. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  121. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  122. conveniunt et res permixto semine constant.
  123. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  124. multa elementa vides multis communia verbis,
  125. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  126. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  127. non quo multa parum communis littera currat
  128. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  129. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  130. sic aliis in rebus item communia multa
  131. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  132. dissimili tamen inter se consistere summa
  133. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  134. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  135. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  136. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  137. semiferas hominum species existere et altos
  138. inter dum ramos egigni corpore vivo
  139. multaque conecti terrestria membra marinis,
  140. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  141. pascere naturam per terras omniparentis.
  142. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  143. seminibus certis certa genetrice creata
  144. conservare genus crescentia posse videmus.
  145. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  146. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  147. corpora discedunt conexaque convenientis
  148. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  149. reicere in terras naturam, multaque caecis
  150. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  151. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  152. vitalis motus consentire atque imitari.
  153. sed ne forte putes animalia sola teneri
  154. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  155. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  156. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  157. dissimili constare figura principiorum;
  158. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  159. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  160. semina cum porro distent, differre necessust
  161. intervalla vias conexus pondera plagas
  162. concursus motus; quae non animalia solum
  163. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  164. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  165. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore