De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. intervalla vias conexus pondera plagas
  2. concursus motus; quae non animalia solum
  3. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  4. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  5. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  6. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  7. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  8. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  9. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  10. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  11. corpora consimili sint eius tincta colore;
  12. nullus enim color est omnino materiai
  13. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  14. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  15. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  16. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  17. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  18. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  19. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  20. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  21. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  22. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  23. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  24. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  25. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  26. immutabile enim quiddam superare necessest,
  27. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  28. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  29. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  30. proinde colore cave contingas semina rerum,
  31. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  32. Praeterea si nulla coloris principiis est
  33. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  34. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  35. propterea magni quod refert, semina quaeque
  36. cum quibus et quali positura contineantur
  37. et quos inter se dent motus accipiantque,
  38. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  39. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  40. marmoreo fieri possint candore repente,
  41. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  42. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  43. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  44. materies ubi permixta est illius et ordo
  45. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  46. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  47. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  48. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  49. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  50. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  51. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  52. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  53. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  54. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  55. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  56. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  57. aut alio in quovis uno puroque nitore
  58. dissimiles longe inter se variosque colores.
  59. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  60. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  61. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  62. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  63. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  64. principiis rerum non numquam causa colores,
  65. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  66. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  67. quippe etenim multo proclivius exorientur
  68. candida de nullo quam nigro nata colore
  69. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  70. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  71. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  72. scire licet quam sint nullo velata colore;
  73. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  74. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  75. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  76. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  77. quae sita cervices circum collumque coronat;
  78. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  79. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  80. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  81. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  82. consimili mutat ratione obversa colores;
  83. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  84. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  85. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  86. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  87. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  88. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  89. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  90. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  91. sed variis formis variantes edere tactus.
  92. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  93. est natura coloris et omnia principiorum
  94. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  95. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  96. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  97. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  98. ex albis album pinnis iactare colorem
  99. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  100. aut alio quovis uno varioque colore.
  101. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  102. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  103. evanescere paulatim stinguique colorem;
  104. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  105. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  106. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  107. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  108. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  109. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  110. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  111. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  112. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  113. scire licet quaedam tam constare orba colore
  114. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  115. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  116. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  117. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  118. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  119. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  120. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  121. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  122. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  123. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  124. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  125. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  126. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  127. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  128. concoctosque suo contractans perdere viro,
  129. propter eandem rem debent primordia rerum
  130. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  131. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  132. nec simili ratione saporem denique quemquam
  133. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  134. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  135. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  136. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  137. inmortalia si volumus subiungere rebus
  138. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  139. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  140. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  141. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  142. principiis constare. neque id manufesta refutant