De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  2. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  3. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  4. quippe videre licet vivos existere vermes
  5. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  6. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  7. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  8. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  9. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  10. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  11. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  12. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  13. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  14. non alia longe ratione atque arida ligna
  15. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  16. iamne vides igitur magni primordia rerum
  17. referre in quali sint ordine quaeque locata
  18. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  19. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  20. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  21. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  22. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  23. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  24. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  25. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  26. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  27. sed magni referre ea primum quantula constent,
  28. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  29. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  30. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  31. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  32. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  33. antiquis ex ordinibus permota nova re
  34. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  35. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  36. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  37. * * *
  38. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  39. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  40. mollia mortali consistere corpore creta.
  41. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  42. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  43. aut similis totis animalibus esse putari.
  44. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  45. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  46. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  47. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  48. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  49. vitali ut possint consentire undique sensu.
  50. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  51. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  52. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  53. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  54. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  55. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  56. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  57. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  58. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  59. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  60. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  61. quatinus in pullos animalis vertier ova
  62. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  63. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  64. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  65. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  66. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  67. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  68. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  69. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  70. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  71. Principio nequeunt ullius corporis esse
  72. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  73. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  74. aere fluminibus terris terraque creatis,
  75. nec congressa modo vitalis convenientes
  76. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  77. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  78. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  79. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  80. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  81. dissoluuntur enim positurae principiorum
  82. et penitus motus vitales inpediuntur,
  83. donec materies omnis concussa per artus
  84. vitalis animae nodos a corpore solvit
  85. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  86. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  87. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  88. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  89. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  90. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  91. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  92. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  93. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  94. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  95. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  96. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  97. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  98. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  99. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  100. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  101. scire licet nullo primordia posse dolore
  102. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  103. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  104. corporibus, quorum motus novitate laborent
  105. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  106. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  107. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  108. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  109. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  110. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  111. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  112. multaque de rerum mixtura dicere callent
  113. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  114. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  115. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  116. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  117. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  118. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  119. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  120. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  121. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  122. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  123. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  124. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  125. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  126. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  127. umoris guttas mater cum terra recepit,
  128. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  129. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  130. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  131. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  132. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  133. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  134. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  135. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  136. nec sic interemit mors res ut materiai
  137. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  138. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  139. res ut convertant formas mutentque colores
  140. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  141. ut noscas referre earum primordia rerum
  142. cum quibus et quali positura contineantur