De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod genere ex uno consistat principiorum,
  2. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  3. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  4. atque potestates, ita plurima principiorum
  5. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  6. Principio tellus habet in se corpora prima,
  7. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  8. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  9. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  10. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  11. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  12. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  13. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  14. montivago generi possit praebere ferarum.
  15. quare magna deum mater materque ferarum
  16. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  17. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  18. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  19. aeris in spatio magnam pendere docentes
  20. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  21. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  22. officiis debet molliri victa parentum.
  23. muralique caput summum cinxere corona,
  24. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  25. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  26. horrifice fertur divinae matris imago.
  27. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  28. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  29. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  30. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  31. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  32. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  33. significare volunt indignos esse putandos,
  34. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  35. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  36. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  37. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  38. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  39. ingratos animos atque impia pectora volgi
  40. conterrere metu quae possint numine divae.
  41. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  42. munificat tacita mortalis muta salute,
  43. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  44. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  45. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  46. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  47. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  48. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  49. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  50. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  51. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  52. cum pueri circum puerum pernice chorea
  53. armat et in numerum pernice chorea
  54. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  55. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  56. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  57. propterea magnam armati matrem comitantur,
  58. aut quia significant divam praedicere ut armis
  59. ac virtute velint patriam defendere terram
  60. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  61. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  62. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  63. omnis enim per se divom natura necessest
  64. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  65. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  66. nam privata dolore omni, privata periclis,
  67. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  68. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  69. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  70. et quia multarum potitur primordia rerum,
  71. multa modis multis effert in lumina solis.
  72. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  73. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  74. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  75. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  76. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  77. religione animum turpi contingere parcat.
  78. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  79. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  80. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  81. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  82. dissimili vivont specie retinentque parentum
  83. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  84. tanta est in quovis genere herbae materiai
  85. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  86. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  87. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  88. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  89. dissimili perfecta figura principiorum.
  90. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  91. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  92. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  93. scintillasque agere ac late differre favillam.
  94. cetera consimili mentis ratione peragrans
  95. invenies igitur multarum semina rerum
  96. corpore celare et varias cohibere figuras.
  97. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  98. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  99. haec igitur variis debent constare figuris;
  100. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  101. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  102. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  103. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  104. conveniunt et res permixto semine constant.
  105. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  106. multa elementa vides multis communia verbis,
  107. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  108. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  109. non quo multa parum communis littera currat
  110. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  111. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  112. sic aliis in rebus item communia multa
  113. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  114. dissimili tamen inter se consistere summa
  115. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  116. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  117. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  118. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  119. semiferas hominum species existere et altos
  120. inter dum ramos egigni corpore vivo
  121. multaque conecti terrestria membra marinis,
  122. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  123. pascere naturam per terras omniparentis.
  124. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  125. seminibus certis certa genetrice creata
  126. conservare genus crescentia posse videmus.
  127. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  128. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  129. corpora discedunt conexaque convenientis
  130. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  131. reicere in terras naturam, multaque caecis
  132. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  133. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  134. vitalis motus consentire atque imitari.
  135. sed ne forte putes animalia sola teneri
  136. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  137. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  138. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  139. dissimili constare figura principiorum;
  140. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  141. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  142. semina cum porro distent, differre necessust