De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed ne forte putes animalia sola teneri
  2. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  3. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  4. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  5. dissimili constare figura principiorum;
  6. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  7. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  8. semina cum porro distent, differre necessust
  9. intervalla vias conexus pondera plagas
  10. concursus motus; quae non animalia solum
  11. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  12. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  13. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  14. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  15. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  16. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  17. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  18. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  19. corpora consimili sint eius tincta colore;
  20. nullus enim color est omnino materiai
  21. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  22. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  23. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  24. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  25. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  26. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  27. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  28. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  29. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  30. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  31. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  32. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  33. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  34. immutabile enim quiddam superare necessest,
  35. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  36. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  37. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  38. proinde colore cave contingas semina rerum,
  39. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  40. Praeterea si nulla coloris principiis est
  41. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  42. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  43. propterea magni quod refert, semina quaeque
  44. cum quibus et quali positura contineantur
  45. et quos inter se dent motus accipiantque,
  46. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  47. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  48. marmoreo fieri possint candore repente,
  49. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,