De Rerum Natura
Lucretius
-
- Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
- ossa cruor venae calor umor viscera nervi
- constituunt, quae sunt porro distantia longe,
- dissimili perfecta figura principiorum.
- Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
- si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
- unde ignem iacere et lumen submittere possint
- scintillasque agere ac late differre favillam.
- cetera consimili mentis ratione peragrans
- invenies igitur multarum semina rerum
- corpore celare et varias cohibere figuras.
- Denique multa vides, quibus et color et sapor una
- reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
- haec igitur variis debent constare figuris;
- nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
- fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
- sensibus; ut noscas primis differre figuris.
- dissimiles igitur formae glomeramen in unum
- conveniunt et res permixto semine constant.
- Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
- multa elementa vides multis communia verbis,
- cum tamen inter se versus ac verba necesse est
- confiteare alia ex aliis constare elementis;
- non quo multa parum communis littera currat
- aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
- sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
- sic aliis in rebus item communia multa
- multarum rerum cum sint, primordia rerum
- dissimili tamen inter se consistere summa
- possunt; ut merito ex aliis constare feratur
- humanum genus et fruges arbustaque laeta.
- Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
- omnia; nam volgo fieri portenta videres,
- semiferas hominum species existere et altos
- inter dum ramos egigni corpore vivo
- multaque conecti terrestria membra marinis,
- tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
- pascere naturam per terras omniparentis.
- quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
- seminibus certis certa genetrice creata
- conservare genus crescentia posse videmus.
- scilicet id certa fieri ratione necessust.
- nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
- corpora discedunt conexaque convenientis
- efficiunt motus; at contra aliena videmus
- reicere in terras naturam, multaque caecis
- corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
- quae neque conecti quoquam potuere neque intus
- vitalis motus consentire atque imitari.