De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  2. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  3. materies ubi permixta est illius et ordo
  4. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  5. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  6. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  7. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  8. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  9. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  10. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  11. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  12. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  13. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  14. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  15. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  16. aut alio in quovis uno puroque nitore
  17. dissimiles longe inter se variosque colores.
  18. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  19. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  20. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  21. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  22. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  23. principiis rerum non numquam causa colores,
  24. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  25. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  26. quippe etenim multo proclivius exorientur
  27. candida de nullo quam nigro nata colore
  28. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  29. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  30. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  31. scire licet quam sint nullo velata colore;
  32. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  33. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  34. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  35. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  36. quae sita cervices circum collumque coronat;
  37. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  38. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  39. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  40. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  41. consimili mutat ratione obversa colores;
  42. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  43. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  44. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  45. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  46. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  47. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  48. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  49. scire licet nihil principiis opus esse colore,