De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semiferas hominum species existere et altos
  2. inter dum ramos egigni corpore vivo
  3. multaque conecti terrestria membra marinis,
  4. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  5. pascere naturam per terras omniparentis.
  6. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  7. seminibus certis certa genetrice creata
  8. conservare genus crescentia posse videmus.
  9. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  10. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  11. corpora discedunt conexaque convenientis
  12. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  13. reicere in terras naturam, multaque caecis
  14. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  15. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  16. vitalis motus consentire atque imitari.
  17. sed ne forte putes animalia sola teneri
  18. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  19. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  20. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  21. dissimili constare figura principiorum;
  22. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  23. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  24. semina cum porro distent, differre necessust
  25. intervalla vias conexus pondera plagas
  26. concursus motus; quae non animalia solum
  27. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  28. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  29. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  30. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  31. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  32. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  33. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  34. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  35. corpora consimili sint eius tincta colore;
  36. nullus enim color est omnino materiai
  37. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  38. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  39. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  40. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  41. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  42. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  43. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  44. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  45. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  46. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  47. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  48. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  49. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  50. immutabile enim quiddam superare necessest,
  51. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  52. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  53. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  54. proinde colore cave contingas semina rerum,
  55. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  56. Praeterea si nulla coloris principiis est
  57. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  58. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  59. propterea magni quod refert, semina quaeque
  60. cum quibus et quali positura contineantur
  61. et quos inter se dent motus accipiantque,
  62. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  63. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  64. marmoreo fieri possint candore repente,
  65. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  66. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  67. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  68. materies ubi permixta est illius et ordo
  69. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  70. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  71. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  72. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  73. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  74. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  75. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  76. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  77. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  78. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  79. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  80. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  81. aut alio in quovis uno puroque nitore
  82. dissimiles longe inter se variosque colores.
  83. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  84. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  85. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  86. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  87. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  88. principiis rerum non numquam causa colores,
  89. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  90. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  91. quippe etenim multo proclivius exorientur
  92. candida de nullo quam nigro nata colore
  93. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  94. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  95. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  96. scire licet quam sint nullo velata colore;
  97. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  98. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  99. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  100. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  101. quae sita cervices circum collumque coronat;
  102. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  103. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  104. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  105. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  106. consimili mutat ratione obversa colores;
  107. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  108. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.