De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  2. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  3. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  4. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  5. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  6. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  7. sed variis formis variantes edere tactus.
  8. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  9. est natura coloris et omnia principiorum
  10. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  11. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  12. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  13. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  14. ex albis album pinnis iactare colorem
  15. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  16. aut alio quovis uno varioque colore.
  17. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  18. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  19. evanescere paulatim stinguique colorem;
  20. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  21. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  22. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  23. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  24. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  25. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  26. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  27. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  28. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  29. scire licet quaedam tam constare orba colore
  30. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  31. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  32. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  33. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  34. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  35. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  36. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  37. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  38. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  39. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  40. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  41. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  42. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  43. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  44. concoctosque suo contractans perdere viro,
  45. propter eandem rem debent primordia rerum
  46. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  47. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  48. nec simili ratione saporem denique quemquam
  49. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  50. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  51. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  52. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  53. inmortalia si volumus subiungere rebus
  54. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  55. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  56. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  57. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  58. principiis constare. neque id manufesta refutant
  59. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  60. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  61. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  62. quippe videre licet vivos existere vermes
  63. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  64. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  65. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  66. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  67. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  68. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  69. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  70. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  71. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  72. non alia longe ratione atque arida ligna
  73. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  74. iamne vides igitur magni primordia rerum
  75. referre in quali sint ordine quaeque locata
  76. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  77. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  78. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  79. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  80. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  81. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  82. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  83. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  84. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  85. sed magni referre ea primum quantula constent,
  86. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  87. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  88. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  89. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  90. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  91. antiquis ex ordinibus permota nova re
  92. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  93. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  94. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  95. * * *
  96. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  97. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  98. mollia mortali consistere corpore creta.
  99. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  100. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  101. aut similis totis animalibus esse putari.
  102. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  103. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  104. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  105. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  106. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  107. vitali ut possint consentire undique sensu.
  108. qui poterunt igitur rerum primordia dici